PRAEPARARE alterum

PRAEPARARE alterum
PRAEPARARE alterum
apud Recentiores, dictus olim est ist, qui cum facultates sat amplas non possideret, ut ipsemet in hostem pergere posset, similis sortis ac conditionis viros pro virili in armis ac instructu bellico adiuvabat. Capitulare ann. 807. edit. Baluzianae, c. 2. Ubicumque autem inventi fuerint duo, quorum unus quisque duos mansos habere videtur, unus alium praeparare faciat et qui melius ex ipsis potuerit, in hostem veniat, etc. Quo pertinet Capitular. 1. anni 812. c. 1. Qui vero tres mansos de proprio habuerit, huic adiungatur unus, qui unum mansum habeat et det illi adiutorium, ut ille pro ambobus ire possit etc. apud Car. du Fresne. Aliter sumitur vox Praeparatio apud Hariulfum, l. 3. c. 3. Praeparatio unius baculi e crystallo etc. Hic enim ornamentum denotare videtur: cum hodieque parer Gallis, ornare sit. At Praeparatorium, in Ecclesia romana, idem quod Aspaticum, mansio est seu diversorium Templo contiguum, seu sacrarium, in quo Episcopus sacris indumentis vestiebatur pro sollennibus celebrationibus, ibique a Clericis obsequiô et manuum suarum osculatione salutabatur; hinc Salutatorium quoque Latinis et ex Graecis ἀσπάζεςθαι, Aspaticum
dictum. Quia vero in eadem mansione Peregrini hospitabantur, etiam metatorium appellatum est: sic Aspaticum, Metatorium, Praeparatorium synonyma, promiscue Sacrarium significant, in quo instrumenta ad sacra conficienda et ipse celebrans ad rite celebrandum praeparantur: Graeci Diaconicon
dixêre, vide suis locis: et plura hanc in rem, apud Macros Fratres Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CORIUM Crudum — pectorale Veteribus. Statius, l. 12. Theb. v. 774. venit ecce Creon: sic fatus et auras Dissipat hasta tremens, tunc quem subtemine durô Multiplicem tenues itcrant thoraca catenae, Incidit. Ubi subtemen est corium crudum, quod loricae suberat et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COENA Domini — Graece Δεῖπνον Κυριακὸν, 1. Corinth. c. 11. v. 20. quae aliter Εὐλογία, Bdenedictio 1. Corinth. c. 10. v. 16.Ευχα ριςτία, Gratiarum actio, Matth. c. 26. v. 27. Καινὴ Διαθήκη, Novum Testamentum, Luc. c. 22. v. 20. Τράπεζα Κυρίου, Mensa Domini, 1.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MALABATHRUM — apud Horat. l. 2. Carm. od. 7. Cum quo morantem saepe diem merô Fregi coronatus nitentes Malabathrô Syriô capillos: pro malabathrino unguento, quod alias Foliatums, a Malabathrô, seu Folio per excellentiam sic dicto, quod inter mirisica suavitate …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”